Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 22
Datierung: VIIIe-IXe siècles
... mansum indominicatum continentes vel aspicientes; hoc sunt, mansis, olchis, lemmis, terris arabilis, cultis et incultis, silvis ingredicis, aquis aquarumque decursibus, vineis, servis et ancillis desuper commanentibus, quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, funditus, cum omni integritate, dono et trado atque transfundo et per festucam propter peccata mea et senioris mei, verpisco sancte Dei genitrici Marie, eorum famulis ejusdem altari deservientibus, infra monasterium sancti Benigni. Si autem, quod futurum esse minime credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel quelibet malla persona, contra hanc donationem, mea propria voluntate factam, venire aut contradicere seu aliquam calumniam inferre temptaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit; sed insuper coactus auri libras V persolvat ac multandum se socio fisco cognoscat; et hec donatio firma et stabilis in tempore permaneat, stipulatione subnexa.