Datierung: 1025
Ausstellungsort: Lausanne
…Ego Anselmus … saeculum relinquens et deo servire cupiens, laudante et consentiente matre mea Adalasia et fratre meo Gunfredo, per manum cuiusdam Anselmi cognati mei atque advocati tale alodium, quale visus sum habere et possidere, et quod mihi provenire debet cum servis et ancillis in comitatu Vualdense et in comitatu Augustudunense et in comitatu Valense et in comitatu Vuarasco sancto Martino ad monasterium, quod est in loco Saviniensi constructum, dono, lego atque transfundo … Per iussum autem regis Rodulfi et praesente regina Ermengarde loco advocati accepit hoc alodium ad partes sancti Martini quidam liber miles eorum nomine Vuilhelmus.
Anselmi advocati, qui hanc cartam de terra levavit et scribi et firmari rogavit …
Actum Lauzonnae anno ab incarnatione domini millesimo vigesimo quinto, regnante domno rege Rodulfo anno trigesimo tertio.
Ego Fochardus subdiaconus in vice Pandulfi cancellarii scripsi. Data in die Iovis.