Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Christi. Notum sit omnibus natis et nascendis, qualiter ego Hupaldus dono sancto Mauricio et advocato eius ecclesie Buruualdo casale unum integrum et legale cum domo superstante et vineam unam ad vini carratam tantumque terre laborative, unde vinea elaboretur, in comitatu Bargense et in villa Anesterie nomine, et cepi de abbate sancti Mauricii Burcardo archiepiscopo et eius advocato Buruuardo ecclesiam in commitatu Uranestorfus in villa que dicitur Lissa sitam, laudante Rodulfo rege. Et de hoc quod dedi censum solidos duos singulis annis persolvant; et si in uno anno neglegam, in alterum duplum componant, et sic ego ipse et uxor mea et unus ex filiis meis Constantinus nomine tempore vite nostre quiete teneamus, et post nostrum excessum utreque res ad sanctum Mauricium meliorate revertantur.

Signum Hupaldi, qui istam donacionis cartam fieri rogavit. Sit firma et stabilita omni astipulacione subnixa.

Isti sunt testes: Rodolf comes. Perhtolt comes. Dedalhart. Adelgoth. Dedalricus. Seleger. Amezo. Nothcer. Eto. Adalbreht. Adalbero.

Acta sunt hec in monasterio sancti Mauricii in loco Agauno presente Rodulfo rege et abbate ipsius loci Burchardo.

Ego Padolfus cancellarius rogatus scripsi, notavi die lunis, octava idus iunias, ab incarnacione domini MVIIII anno, regnante Rodulfo rege anno VIX.