Datierung: 1000 05 26
Ausstellungsort: Saint-Maurice
In nomine dei omnipotentis. Burcardus ecclesie Lugdunensis archiepiscopus et abbacie almi Mauricii prepositus. Notum sit omnibus sancte Agauni abbacie filiis, qualiter Goslinus nostram supplex aggressus est clemenciam petens, ut sibi quandam terram sancti Mauricii per huius prestarie paginam concederemus. Cuius peticioni aures accomodantes, laudante serenissimo seniore nostro rege Rodulfo nec non et confirmantibus fratribus qui describuntur inferius, donamus ipsi et uxori eius Hermentrude eorumque heredibus supra scriptam terram infra commitatum Uualdensem coniacentem, hoc est mansa duo cum suis pertinenciis omnibus, sita in loco qui dicitur Scor, accipientes de eius hereditate in villa que dicitur Castellum lunaticum unum et in loco qui vocatur Burgondia lunaticum I cum suis proprietatibus, sub redibicione census XII denariorum, hac igitur racione, ut liberam potestatem habeat tam ipse quam supra dicta eius uxor atque heredes ibi construendi quitquid eorum decreverit animus, iam dicto tamen censu annuatim in festivitate sancti Mauricii concesso aut posito super altare ipsius aut consignato preposito, qui tunc temporis prelibate abbacie prefuerit; sicque hec prestaria maneat firma. Verum ut hoc credatur melius, presentem paginam firmavimus fratribusque ad firmandum contulimus.
Burcardus archiepiscopus et abbacie sancti Mauricii prepositus hanc prestariam firmavi et firmare feci.
Anselmus predicte abbacie patronus et rector hanc prestariam firmavi. Addelbertus diaconus. Suzo diaconus. Belnardus diaconus. Arelmus diaconus. Amizo sacerdos. Laudo presbiter. Ingelbertus presbiter. Vuitkerius presbiter. Vuilimarus presbiter. Ledbertus presbiter. Gunzo presbiter. Sicardus subdiaconus. Petrus clericus. Omnes hii canonici sancti Mauricii presentem prestariam firmaverunt atque laudaverunt.
Ego in dei nomine Amizo diaconus sanctique Mauricii canonicus hanc prestariam firmans scripsi anno dominice incarnacionis M, regni vero regis Rodulfi VII, octavo pentecostes; acta in Agauno; feliciter.