Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Omnipotentis dei dulcissima bonitas benigniter per prophetam clamat dicens: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, et quia omnes vult salvos facere et ad vitam eternam perducere, precipit bona huius seculi possidentibus, ut ex his que possident amicos adquirant in presenti vita, a quibus recipiantur in eterna tabernacula. Hec et alia multa ego Ermengardis regina ad mentem reducens divina monita consideransque innumerabilia mea peccata in extremo fine posita, pro redemptione anime senioris mei Radulfi regis nec non et pro anima mea, ut nobis dominus indulgeat, quicquid peccavimus in presenti vita, dono deo et sancto eius Andree apostolo et abbati Iterio et monachis eius in abbatia iam dicti apostoli infra menia urbis Vienne constitutis ecclesiam sancti Iohannis in Albiniaco et in episcopatu Graciopolitano cum omnibus appendiciis suis, scilicet ut ab hac die monachi predicti loci pro redemptione animarum nostrarum omniumque fidelium in proprios usus teneant et possideant absque ullius inquietudine. Si quis vero huic nostre helemosine et donationi, quod futurum minime credo, contrarius vel calumpniator exstiterit, nisi cito resipuerit, iram omnipotentis dei omniumque sanctorum incurrat, hec vero nostra donatio firma et stabilis permaneat per omnia futura secula.

Signum Ermengardis regine, quae hanc cartam fieri iussit et adstantibus sibi firmare precepit.

Signum Leudegarii Viennensis archiepiscopi. Signum Artaldi prepositi. Signum Wigoni decani. Signum Ricardi presbiteri. Signum Otmari.