Omnibus notum sit praesentibus et futuris, quoniam ego Ermengarda regina et filii mei Vgo et Willelmvs per paginam testamenti, sicut iura testantur Romanorum, ut ab ingruentibus turbinibus sit libera, donamus monasterio sancti Andreae apostoli, abbati et monachis tam praesentibus quam futuris aliquid nostrae terrae, quae est in comitato Auenionensi, videlicet terram piscatorum, quantum infra decimationem suae ecclesiae habere consueverant in vineis et campis, cultis et incultis et garricis, et praebemus eis potestatem explendi voluntatem suam in omnibus ad opus sui monasterii. Igitur si quis nostrorum haeredum vel quilibet consanguineus seu aliqua persona hanc donationem aliquo modo rumpere nisus fuerit, iram omnipotentis dei incurrat, nisi resipuerit, et deinceps haec donatio maneat inconvulsa.
Acta donatio est ista in monasterio supra dicto publice a domna regina Ermengarda et filiis suis Vgone et Willelmo anno dominicae incarnationis millesimo decimo nono, indictione secunda.
Arnulphus monachus scripsi. Adalais comitissa propriis suis manibus gaudens dedit et firmavit. Barangerius firmavit, et Langerius, Amicus, Raynaldus, Isnardus, Wigo, Truannus etc.