In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodulfus divina favente clementia rex. Quia igitur, ut huius seculi praesentis assolet adversitas unumquemque hominem impedire, ne officiis sibi iniunctis studiose ac procurate possit inherere ut decet, recognoscimus et nos atque per omnia probamus multa neglegenter, quae a nobis fuerant et sunt restauranda atque emendanda, et minus officiose ex nostro regimine esse peracta. Quapropter ut regum mos fuit et est, ut si quid minus iuste in mundanis legibus discernendis semet ipsos exercebant, in ecclesiasticis tamen rebus meliorandis frequenter desudabant. Hoc exemplo ammoniti et nobis placuit et decrevimus, ut de rebus, quas usque nunc humanis nostris usibus subegimus, divinis cultibus deinceps serviendum redigemus. Qua de re sciant universi, qui amatores comprobantur esse cultus divini, qualiter ego petente dilectissima coniuge mea Irmingarde regina dono ob recordationem animae meae et ob remedium peccatorum nostrorum sancto Mauricio ecclesiae Viennensis et episcopis eidem ecclesiae praetitulatis atque deinceps in curricula saeculorum praeordinandis Viennensem comitatum cum omnibus appendiciis suis infra ipsam civitatem Viennensem et extra civitate cum castello, quod supereminet ipse civitati, quod dicunt proprio nomine Pupet, et quicquid nostro usui legis censura per manus ministrorum nostrorum nunc usque solvebat. Hoc idem ut diximus eidem ecclesiae et episcopis ibidem deo serviendum dicatis et dicandis ea lege donamus, ut si quis regum per tyrannidem aut aliquis ecclesiae dei inimicus ista voluerit ab ecclesia dei et sancti Mauricii divellere et violenter abstrahere, aeternas et nunquam extinguendas gehennae flammas cum Iuda traditore se doleat irremediabiliter luere. Ut haec a nobis facta credantur et a posteris nostris non infrangantur, manu nostra roboravimus et sigillari iussimus.
Signum domni (M.) Rodulfi regis pii.
Albker indignus presbiter iussu regis scripsit.
Acta sunt haec XVIII kal. octobris anno ab incarnatione domini MXXIII, regnante Rodulfo rege pio anno regni sui XXX; datum in vico Vrba, quem alio vocabulo dicunt Tabernis.