Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Ruodulfus divina providentia serenus rex. Iustis fidelium nostrorum peticionibus acquiescere utile, iustum ducimus et honestum. Qua de re notum sit omnibus dei aecclesie filiis nostrisque fidelibus presentialiter natis et in futuro nascendis, qualiter petente Irmingarde regina coniuge nostra carissima nec non Burchardo archiepiscopo fratre nostro dilectissimo, sed et Utelino fidele nostro rogante reddimus monasterium sancti Andree in civitate Viennensi constructum, cui Hugo abbas preesse videtur, aecclesiam in honore sancti Simforiani dicatam in Septimo cum dotis et decimis et offerendis et omnibus appendiciis, ut, sicut pater noster memorie bone Chuonradus rex et mater nostra Mathildis pro anima sua illuc dederunt, ita nos pro anima nostra illuc reddimus, ut omni tempore illic permaneat ad stipendia fratrum ibi deo famulantium in potestate et gubernatione Hugonis abbatis et successorum eius. Damus etiam in valle Ortensi quicquid Constandus ibi edifica vit per donum Aimuini abbatis, eo ipso modo ut superiora dedimus, que sunt sancti Andree. Volumus ergo, ut in pace locus permaneat cum omnibus pertinentiis suis, nulla aliena potestate gravatus. Ut hec a nobis facta credantur et a posteris nostris non frangantur, manu nostra roboravimus et sigillari iussimus.

Signum domni Ruodulfi regis nobilissimi. (M.)

Paldolfus cancellarius recognovi.

Data pridie idus aprilis anno incarnationis domini MXV, regnante domno Ruodulfo rege anno vicesimo; actum Aquis.