In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodvlfvs divina opitulante clementia rex. Si ad preces servorum dei aures celsitudinis nostrae inclinaverimus, promptiores ad nostrum obsequium et ad remedium nostrae animae fore non dubitamus, Quapropter noverit omnium fidelium praesentium scilicet et futurorum industria, quia quidam sacerdos Farulfus nomine petiit celsitudinem nostram, ut ei quasdam res iure proprietatis nostrae ob remedium animae nostrae concederemus; quod et fecimus. Consentiente vero et postulante Rotfredo comite concessimus itaque ei in comitatu Portinse in villa quae dicitur Coldranico ecclesiam unam in honore sancti Mauricii constructam cum duobus mansibus, unum videlicet ad iam dictam ecclesiam iuste pertinentem et alterum, quod ei exinde concessimus, cum mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus, pratum vero unum nomine pratum ecclesiae. Unde hoc magnitudinis ac celsitudinis nostrae praeceptum fieri iussimus, per quod memoratas res et mancipia supra dicta cum omni sua integritate tam terris cultis et incultis pratis pascuis aquis exitibus et regressibus totum et ad integrum praenominato Farulfo presbytero aeternaliter ad ius proprium habendas concessimus, ut quicquid exinde agere voluerit, libero in omnibus potiatur arbitrio. Ut autem huius nostrae auctoritatis largitio maiorem in dei nomine obtineat firmitatis vigorem, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum (M.) Rodvlfi piissimi regis.
Berengarius notarius advicem Theoderici archiepiscopi et archicancellarii recognovit.
Data III ….. novembris anno Christo propitio domni Rodulfi regis VI, indictione XI, anni ab incarnatione dominica DCCCXCIII; actum Geneua civitate; in dei nomine feliciter amen.