Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donatio Henrici abbatis de Gestinge

Ille bene possidet res in seculo, qui sibi de caduca praeparat perpetua. Idcirco nos enim in dei nomine Albericus nec non Thretgerus atque Ruotbertus seu etiam meditamus tam de dei timoris intuitu quam pro redemptione animarum sereni regis Lůdewici filii Lůduici atque Henrici, scilicet ut eis pius dominus aliquid de peccatis illorum relaxare dignetur, tradimus atque delegamus res proprietatis quasdam, quas dominus rex iam fatus donavit in proprium iam dicto Henrico atque ille eas in nostras legaliter coram testibus constituit manus, ut et nos ex eis quartam partem traderemus ad loca sanctorum Cassii et Florentii nec non et illis ibidem servientibus fratribus et ad eorum refectorium, excepto quod iussit suo fratri Weitleico dare, quicquid ex eadem tenuit alode in Walarichestorp cum mancipiis in eodem curte servientibus sibi, in perpetuum in pago Aualgaue in villa Geistinge curtim salaricium cum casa salaricia et horreis ceterisque aedificiis et ecclesia ibidem sistentia aspiciente ad curtim iam fatum, terra salaricia cum vineis, pratis etc. seu quicquid ad eundem curtem girat etc., pars quarta ecclesiae sanctorum Cassii et Florentii, ut fiat oratio piorum fratrum iam dictorum uberius pro eis exaudita a domino. Et ut haec carta traditionis omni tempore firma et inconvulsa maneat cum stipulatione subnixa.

Actum publice sub die non. iul. anno IIII regnante Karolo tertio imperatore sub archiepiscopo Williberto nec non praeposito Hardwico in dei nomine foeliciter.

Signum Alberici atque Thritgarii nec non Ruitberti, qui hanc traditionem fieri et firmari rogaverunt. Signum Reginoldi vicedompni. Signum Williberti archiepiscopi. Signum Feginolfi praepositi. Gisilberti etc.

Haec sunt nomina mancipiorum eiusdem donationis pertinentia ad opus fratrum: Ratfrid. Aluo. Reinbrath. Theida. Reinolt. Crusa. Sigilo. Athalgard. Willamar. Lisolf. Deitbirn. Reinfrid. Ikebrath. Kregila. Athalo. Wericho. Fingila. Frumocho. Rutlint. Razo. Engelo. Willo. Reinfrid. Item Rutlint. Item Engilo. Gerlint. Hildebrath. Didild. Liutdrud. Frumold. Item Rutlint. Item Engilo.