Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donatio Engilberti in Dudenestorp

Inter quas karitas illibata permanserit, pars parti beneficia oportuna praestatur, quia nihil sibi de rebus propriis censuit minuendo, quae econtra recepit in augmentis. Ideoque placuit atque convenit inter archiepiscopum Willebertum fratresque Bonnenses sanctorum Cassii et et virum venerabilem Engilbertum, ut inter se commutare res suas deberent, quod ita fecerunt. Dedit Engilbertus fratribus in pago iam fato in villa Dudenestorp curtem I in finibus Didrad. De terris arabilibus in primo loco in Medengouenheimvelden iurnales III in confinibus Helperici etc. Dederunt econtra fratres Bonnenses in eodem pago in Bliterestorp curtem I in confinibus Engelberti et Meinhardi etc. Ita consentiente episcopo praedicto omnique clero cum vasallis et rogante eodem Engilberto concambiaverunt in eadem Bliterestorp iurnalem I et eum ex iussu episcopi Guntramus vicedomnus tradidit. Simili modo tradidit ipse Guntramus de sancto Andrea in eadem villa.

Actum publice sub die non. april. anno XXXVIIII regnante domino Luduico rege in dei nomine foeliciter.

Signum Williberti episcopi et fratrum etc.