Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Traditio Rungi de Bonna

Etc. Dono atque trado ad ecclesiam beatorum martyrum Cassii et Florentii vel ad reliquias Christique confessoris videlicet Martini, quae est constructa sub oppido castro Bonnense in villa quae vocatur Basilica, ubi ipsi sancti martyres in corpore requiescunt et ubi vir venerabilis in Christo pater noster Hildibaldus sanctae Agrippinensis urbis episcopus at sacri palatii capellanus rector esse videtur, ad ipsam ecclesiam dono seu trado, hoc est in pago Bonnense in villa supranominata ecclesiam unam, quam ego a novo fundamento construxi, et capsam unam cum auro et argento paratam et palleum I. Similiter dono in vico Bonna areale unum cum casa desuper posita. Et in ipsa marca iuxta ipsum vicum de vinea arpennam I, et habet terminum ad duo latera terram sancti Petri. Et iuxta villam quae vocatur Antiniche de terra arabili iornales II. In villa quae dicitur Dudenestorp curtilem I et de terra arabili, quicquid mea potestas in ipsa villa vel in ipsa marca habet, hoc est iornales XX. Ipsa curtis de ipsius rebus habet terminum ad unum latus domini imperatoris et alium Hotilindae. Et in Mielenheim vineam I, et habet terminum ad unum latus vineam domini imperatoris, ad aliume strata publica etc.

Stipulatio subnixa est sub die non. april. anno XXXVI regnante domino Karolo imperatore.