Datierung: c. 975-990
Agnoscat igitur industria omnium tam presentium quam etiam futurorum qualiter quaedam coniuntio (!) hominis scilicet unius ac mulieris honestatis singularitate coniunta fuit, qui et quae tali censabantur (!) nomine: Meginfrit et Piladrud. Qui ipse videlicet Meginfrit iam defuncta uxore sua Piladruda tradidit ad altare s. martyris Christi Emmerammi suam propriam ancillam nomine Vuara cum filia sua adhuc tenella nomine Hiza pro remedio et suae et uxoris animae per manum Hauuarti advocati sui tali etiam sub rationis regula, quatinus eadem Vuara et cuncta posteritas, que ex semet nasceretur, singulis quibusque annis ad aram supradicti sancti VI denarios ad censum persoluere curauisset Huius quoque traditiunculae testes sunt isti Hauuart, item Hauuart iunior, Hiltarih, Hartuuic, Gepini, Reginpreht, Uuuali, Adalpreht, Gerrih, Rihpreht, Reginpato, item Wuali.