Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 239


Datierung: c. 975-990

Traditio Gundiloni scuiusdam secuIaris Viri.

Notum omnibus sit fidelibus in Christo quod quidam homo nomine Gundilo tradidit suam propriam ancillam Mariam nomine cum filio suo Guntherio vocato ad altare s. Emmerammi martyris, ea scilicet ratione ut predicta Maria quotannis IIII denarios persolueret et filius eius Guntherius VI denarios, et postquam idem Guntheri ad perfectam aetatem venerit, X denarios. Et isti sunt testes Deotram, Gotfrid, Ruotpreht, Salaman, Reginhart, Raci, item Reginhart.