Datierung: 975-980
Notum sit dei fidelibus qualiter Perehtold marchio comes cum manu Heilicsuindae coniugis suae tradidit ad s. Emmerammum in manum Ariponis uasallis (!) sui, accipiente Ramuoldo abbate, fratribus serviendum tale predium, quicquid habuit ad Ysaninga, cum mancipiis omnibusque rebus, insuper et quattuor servos de Amartala cum uxoribus et liberis omnique eorum substantia potestatiue et perpetualiter monachis habendum nec quisquam vel eius heredum aut principum sive presulum ius et licitum habeat illis subripiendum ea vero ratione ut idem Aripo traderet et vestiret ad aram sancti supradicti patronis (!). Quod ita factum est cum manu predictae matronae et filii eius Heinrici comitis. Id quoque expetiuit, ut de reditu eius loci pauperes et peregrini uictu et vestitu procurentur Isti sunt testes Noppo, Vualdchuon, Dietrih, Gozpreht, Ymmo, Hauuart, Rupo, Amalpreht, Engildeo, Jsrel, Enginpold, Odalpreht, Erchanfrid, Ratpot, Eparhart, Nidhart.