Dating: 902
Place of Composition: Regensburg
Quidam igitur nobilis nomine Rodolt, regalis videlicet minister, una cum manu Adalonnae uxoris suae tradidit ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum proprietatem suam in pago Sundargowe in loco Prihsnatala, quicquid in illa valle videtur esse in mancipiis, campis, montibus et in aquis, in venatoribus hircorum, et ad Vitaradorf et ad Ratfeldon duos mansos plenos haec quidem, ut diximus, tradidit in manum Tutonis et advocatorum eius Salemonis et Gundperti. Vestitores autem Berinhart et filius eius Erchinfrit et Heinrich vassallus Rodolti vestierunt haec eadem et transfuderunt eodem die in ius et dominationem sanctae Ratisbonensis ecclesiae regali donatione concessa supra lectum sancti martyris Emmerammi ponentes coram testibus in fine cartulae conscriptis, et postea idem vestitores easdem res vestientes dimiserunt in manus advocatorum Garharii, Salemonis et Ruponis et Heinrici ministerialis episcopi. Econtra vero tradentibus cum manu iam sepe nominati episcopi advocatis Cundberto et Salemone acceperunt idem Rodolt et Adalonna de rebus sanctae ecclesiae in beneficium propriale III loca, id est Vmbalasdorf, Rodunesbach et Guotfridinga ea tamen ratione, ut si quid vel in mancipiis vel terra alteri cuiquam prius in beneficium exinde fuisset effectum vel etiam in aliis episcopii locis irretitum non requisissent, verum haec eadem, quae susceperant, post obitum amborum integra in ius iterum et potestatem ecclesiae dimisissent cum omni substantia, quae die obitus eorum amborum ibi fuerit inuenta, nullo refragante, nullo contradicente Testes autem huius rei sunt quam plurimi auribus tracti Perinhart, Wolfker, Vvitagouuo, Dietperht, Vuicram, Horscolf, Engilberht, Strobo, Wicker, Heimrich, Salemon, Garheri, Folcheri, Erchanfrit, Hitto, Erchinberht, Engilrih, Otbreht, Richger. Vuichart, Gerbreht, Altman, Perahart, Suanpreht, Anthart, Hitto, Oni, Appo, Rumolt. Actum ad Reganesburch anno incarnationis domini DCCCC II.