Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 184


Datierung: 901 02 11
Ausstellungsort: Regensburg

CONCAMBIUM INTER T. VEN EPM ET HITTONEM.

Notum sit dei fidelibus ubique exsistentibus quod quidam vir nomine Hitto tradidit ad sanctum Hemmerammum sanctumque Petrum apostolum in manum episcopi Tutonis et advocatorum eius Berehtharii et Auonis proprietatem suam, quam habuit ad Matingun, id est eclesiam unam cum decimatione et curtem cum aedificiis et po[merio] . . . terrae arabilis iugera C et de silva iugera XL, quod ad Sahsonem clericum emebat, et ad Vvalfrinchovvn terrae arabilis iugera LXVI, de pratis iugera XXXVI et de silva iugera XXII et tria loca curtilia et duas domos et horrea II cum omnibus, sicut ea regali potestate accepit, et ad Friesaheim tradidit curtem domvmque et duas molinas et inter prata et terram arabilem iugera XX atque ad Tegarinheim et Parpingun terrae arabilis iugera XXX, quod ad Sindihhin et Erchanpertum emebat, cum vniversis ad haec eadem loca pertinentibus. Econtra vero Tuto episcopus cum eisdem advocatis tradidit supradicto viro in reconpensatione suarum rerum in loco Mozzinga nuncupato aeclesiam et curtem cum aedificiis et mancipiis IIIIor ita appellatis: Vualtant, Hiltolf, Gotahilt, Sigifrid, cunctisque illuc rite pertinentibus, iure perpetuo potestative perfrui. Et hi sunt testes Isangrim comes, Vvicger, Vvolfger, Gebolf, Ediram, Engilpreht, Sindperht, Erchanperht, Liutperht, Sindperht, Gvndpold, Hadamar, item Hadamar, Rihger, Frohelm, Lantfrid, item Lantfrid, Ringolf, Otachar, Erchanperht, Vvaltheri, Gundfrid, Engilpold, Rihholt. Actum ad Reganaspvrc anno incarnationis domini DCCCCIO.