Datierung: c. 900
Ausstellungsort: Regensburg
Nonnullorum comperiat industria fidelium quia quidam nobilis nomine Herirant tradidit ad sanctum Emmerammum proprietatem, quam illi Hiltisnot et filius eius Alprih in Stupingaro marcho tradiderunt cum curtilibus et aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, et ad Tanne, sicut Vuicpold ipsi contradidit in manum Tutonis venerabilis episcopi et advocatorum suorum Cundperti atque Garharii. Econtra vero tradentibus supradictis advocatis accepit in proprietatem in loco qui dicitur Olreini, quicquid inibi ad sanctum Emmerammum pertinebat, et mancipia vocabulo Ortheri, Hiltifrid, Sitmerin, aecclesiam tantummodo extra dimittens. Huius commutationis sunt testes Durinchart, Hitto, Adalpreht, Aspreht, Cozzolt, Reginpreht, Folcrat, Adalunc, Hartpreht, Deotpreht, Egilpern, Liutuni. Actum ad Reganespurc in monasterio sancti Emmerammi martyris