Dating: c. 900
Nonnullorum comperiat industria fidelium quomodo quidam nobilis vir nomine Durinc tradidit ad sanctum Martinum sanctumque Emmerammum iuxta aquam quae dicitur Nardina, de terra arabili iugera VII, sicut illi contradidit Ascaricus, et ad Rosdorf vineam unam perticarum decem in longitudine, in latitudine similiter in manum scilicet venerabilis episcopi Tutonis et advocati sui Uuillihelmi. Econtra venerabilis episcopus et idem advocatus tradiderunt supradicto viro in loco qui dicitur Luffinperc iugera VII in proprietatem. Et isti sunt testes Ascrih, Altman, Durine, Drudolt, Vuerinpreht, Epil, Uualtrih, Racco, Herilunc, lsac, Sahso, Ermanolt, Odalger, Reginuuart, Rantuuic, Gisalhart, Chunihoh, Rantolf, Isanhart et ceteri