Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 172


Datierung: c. 900

CONCAMBIUM INTER UEN EPM TUTONEM ET ALPUNIUM.

Comperiat quoque industria omnium fidelium quomodo quidam fidelis homo nomine Alpuni tradidit ad sanctum Emmerammum iugerum unum in manum venerabilis episcopi Tutonis eiusque advocati Garaharii in loco qui dicitur Hasalpah. Econtra vero accepit de rebus sancti Emmerammi de venerabili episcopo et subra (!) nominato advocato curtilem locum, quem Altolf tradidit ad sanctum Emmeramum. Isti sunt testes Eparhart, Durinchart, Chunipret, Vuasagrim, Liutpret, Erchanpret, Reginolt.