Dating: 894-930
Quidam igitur liber nomine Richpero una cum uxore sua Engilfrita tradiderunt sancto martyri Emmerammo ad Sempinchouun hobam I in manum videlicet Tutonis venerabilis episcopi et advocati sui Arnimari in perpetuam proprietatem. Econtra vero idem Arnimar cum manu eiusdem episcopi tradidit illis, id est Richperoni et eitlem uxori sue Engilfrite illam hobam, que iacet iuxta castellum quod didtur Stufo, que fuit Roudharii et filiorum eius, et in villa que dicitur Phatragimundi, quicquid ibi quidam Sclauus nomine Mauri visus est habere ut illud habeant et utantur potestative usque in finem vite presentis, postea vero redeat ex integro in ius et potestatem aecclesie Et isti sunt testes Alprih, Eigil, Uuasagrim, Anzo, Amulpreth, Uuerinhart, Sigifrid, Ruodolf, Ruodolt, Richheri, Engilpold, Gerhelm, Alauuich, Herrant, Rodpreht, Hitto, Hadamar, Otachar, Deodolt, Uuago. Actum Reganespurch, in dei nomine feliciter perseveret.