Datierung: 891-894
In dei nomine placitum atque conventum inter Aspertum venerabilem episcopum et quandam nobilem viduam Sigifrit, ut aliquas res pro communi utilitate inter se confirmarent, quod ita et fecerunt Tradidit itaque predicta vidua Sigifrit talem proprietatem, qualem ad Milizreod habere visa est simul cum advocato suo nomine Ratoldo, ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum, hoc est aream I et de terra arabili iugera XXVI et pratorum ad carradas VIII in manum videlicet Asperti episcopi et advocati eius Herrandi. Econtra vero idem Herrandus consentiente domino suo episcopo tradidit de rebus sancti Emmerammi ad Pezcinmos prefatae viduae aream I et de terra arabili iugera XXX in perpetuam possessionem. Et isti sunt testes Garaheri, Chunipreht, Sindpreht, Rodger, Gundpald, Folcrih, Hitto, Vetti, Ambricho, Aspreht.