Dating: 889-891 08 17
Place of Composition: Pilsting
Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus quia Adalunc archipresbyter tradidit proprietatem suam, quicquid ad Sulactala habuit, Amalungo atque Adalungo usque ad obitum suum possidendum post obitum vero eorum ad sanctum dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati sui Reg[i]nhohi, et mancipia quae ibi habuit, quorum nomina sunt haec Ekko, Hiltipold, Ratheri, Paldker, Ratpreht, Liubhilt, Hiltisnot, Rihhilt, Ratfrit. Et isti sunt testes traditionis huius Ogo, E[n]gilscalch, Vuago, Gerpreht, Rihpold, Perehtheri, Eparahchar, Hitto, Adalpreht, Helfrih, Oapi, item Adalpreht filius Engilscalhi. Hoc factum fuerat ad Pilistingon kal. XVI. septemb