Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 158


Datierung: 889-891

INTER ERMPERTUM PRESBITERUM ET SIGIFRIDUM.

Notum sit omnibus fidelibus quia Ermpertus tradidit Sigifrido cum licentia Ambrichonis episcopi de rebus beneficii sui duas partes iugeri unius in proprium habendum ad Espilapah Econtra vero praedictus Sigifridus tradidit proprietatis suae iugerum I ante nominato Eremperto in eodem loco. Et isti sunt testes Albric, Folcrih, Hitto et ceten.