Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 150


Datierung: 889-891

COMMUTATIO INTER AMBRICHONEM EPM ET LIUTGARIUM.

Patescat omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus quia Liutger quidam nobilis tradidit ad sanctum Emmerammum ad Homeres iugera V in manum Ambrichonis episcopi emsque advocati Reginhohi; econtra vero Reginhoh iubente domino suo episcopo tradidit eidem Liutgario ad Zeizinchofa iugera V in proprium habendum. Et isti sunt testes Askarih, Ambricho, Pald, Irinpreht, Erchanpreht, Trogo, Ino, Adalo, Gunzo, Adalpero.