Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 135


Datierung: 888/89

INTER AMBRICHONEM EPM ET PATARICUM.

Cognoscat industria omnium fidelium quia Patarih quidam nobilis tradidit ad sanctum Emmerammum areae unius in latitudine perticas II et in longitudine perticas X in loco Mezinga nuncupato Econtra vero venerabilis episcopus Ambricho et advocatus eius Oto tradiderunt terrae arabilis in latitudine perticas II, in longitudine XX in eodem loco. Et isti sunt testes Erchanpreht, Vualtrih, Patarih, Gammo, Perehtolt, Sigifrid, Hitto, Oto, Adamar, Hitto, Chazo, Liutfrid et ceteri