Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 133


Datierung: 888/89

INTER AMBRICHONEM EPM ET ENOILPERTUM COM.

Notum sit omnibus fidelibus quia Engilbertus comes tradidit ad sanctum Emmerammum mancipia III, id est Alblind et filii eius II, in manum Ambrichonis et advocati eius Polonis ea videlicet ratione ut Erfonem servum sancti Emmerammi in proprium possideat usque ad obitum suum et uxoris suae Et isti sunt testes Engilscalch, Pernhart, Erchanpreht, Rafolt, Heripold et ceteri