Datierung: c. 863–885
Fructuosa et nimium utilis consuetudo olim apud homines rationales inholescere coepit, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium. Illa etenim antiquorum consuetudo inter iuniores sepius sepiusque celebratur Tradidit itaque quidam vir nobilis Baldricus nomine proprietatis suae ad sanctum dei martyrem Emmerammum unum pratum cum molendino loco situm in dextro litoris fine illius aquae, quae dicitur Filisa, iuxta Opirinhusa in manum quoque venerabilis episcopi Ambrichonis et advocati eius Rodkarii; cuius prati longitudo quinquaginta perticis constat atque latitudo duodecim Porro praefatus venerabilis vir dei et advocatus suus Rodkarius econtra tradiderunt eidem nobili in sinistro eiusdem fluentis margine alterum pratum aequali mensura de rebus praedicti sancti dei. O Othelm, Vuago, Heripreht, Paldrih, Einhart, Arnamar, Isangrim, Heimger, Gerhart.