Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 67


Datierung: c. 863-885

TRADITIO SIKKAE.

Noverit plurimorum industria virorum qualiter Sicca et advocatus eius Richo desierunt partem unius aecclesiae rurisque ad illam pendentis inquirere ad Erininga. Abrenuntiaverunt se autem portioni eidem et sic laxaverunt eam ad sanctum Emmerammum dicentes eam amplius numquam sese velle inquirere Ad hoc confirmandum sunt testes Auo, Strupo, Gundpreht, Erchanpreht, Uuoladeo, Rihger, Arpreht, Hiltigoz, Gammo, Embricho, Amalpreht, Rihpreht, Petilo, Vualah, Adalger.