Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 59


Datierung: c. 863-885

TRADITIO HIL TIOARDAE.

Noverit plurimorum capacitas fidelium per cartulae huius notitiam qualiter Hiltigart divino compuncta instinctu pro se suorumque parentum remedio res suas tradendo operata est Talem itaque propriaetatem, qualem habuit ad Menzinpah eadem Hiltigart tradidit ad sanctum Emmerammum in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati nomine Helfrici, hoc est territorium arabile et inarabile, prata, aquas aquarumve decursus, terminum silvae necnon omnia quae ibidem habuit, ad praedictum sanctum contradidit nihil quippe praetermittens nisi tantum in termino eiusdem silvae ligni incisionem ad unum carrum Hoc autem testificantur Berehtcoz, Ogo, Auo, Strupo, Rodmunt, Liutpreht, Erchanpreht, Rupo, Auo, Hiltipero, Ambricho, Adalpold, Vualah, Gammo, Eparhart.