Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 57


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET ADOLFUM.

Per compendiosum huius kartulae narratum cuiuspiam affectum commutationis pandere conabor omni aurem accomodare volenti Tradidit ergo vir quidam nobilis nomine Adolf ad sanctum Petrum sanctumque dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocatorum eius Helfrici videlicet atque Gundberti proprietatem suam, quam habuit ad Husun, id est terrae arabilis iugera LXIII, casam cum curte, horreum quoque atque pomarium, pratorum carradas VIIII, silvae iugera XXV, necnon etiam omnia quae sua sunt eidem loco appendentia ad praedictos sanctos contradidit atque transfudit. Econtra vero Helfricus et Gundbertus cum consensu episcopi tradiderunt praedicto nobili Adolfo de rebus sanctorum in loco Altaha nuncupato casam cum curte, horreum, pomerium, terrae arabilis et pratorum iugera LX et terminum in silvam copiosum. Huius autem traditionis testes sunt Polo, Auo, Strupo, Heidfolc, Gatapreht, Irmpreht, Perehtrih, Isanpreht, Sindpreht, Adalhun, Hiltiprant, Patarih, Ilpunc.