Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 51


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET ETELLINPOLDUM.

Fructuosa valde et non solum honesta, verum etiam nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium Hac siquidem ratione convenire inter venerabilem episcopum Ambrichonem et quendam nobilem Ellinpoldum ista commutatio Tradidit itaque praefatus Ellinpoldus ad sanctum Emmerammum in manum praedicti episcopi et advocati eius Apponis de rebus proprietatis suae ad Perga aream unam et pratum unum ad molinam instituendam Econtra vero iam dictus advocatus cum Iicentia episcopi tradidit Ellinpoldo de rebus sancti Emmerammi partem araeae ad Hedinpah, idest in longitudine perticas XII, in latitudine duas. Et ut haec commutatio firmior esset et a posteris melius crederetur, placuit duas cartas uno tenore conscriptas inde exhibere et testes adhibere, quorum nomina hic (!) sunt: Erhanpreht, Grimpreht, Amalpreht, Petilo, Otmar, Erchanhart, Amalrih et ceteri.