None
Datierung: 1104
In hac cartula libuit describere, ut memoriter possit teneri, quasdam emptiones et conventiones quas Rodercus monachus fecit suo tempore apud Moiam cum quibusdam hominibus nomina quorum, prout decuerit, competenti loco subter scribentur. In primis a Rodaldo de supradicta plebe et a filiis suis, videlicet a Mahrio et a Roberta et a Gaufrido et a Karadoco, emit totam decimam integram, sine alicuius viventis calumnia, de villa illorum quae vocatur Vilharblet, quam hereditario iure possidehant, quinquaginta et quinque solidis. Hujus rei testes sunt: ipse Rodaldus et filii eius, qui hoc vendiderunt et fide firmaverunt, ut perpetualiter hanc venditionem tenerent, et singulis annis sine aliqua dolositate monachis decimam persolverent; ipse Rodercus, qui prefatam decimam emit, testis; Daniel; Seenfredus; Beatus, presbyter; Landran, meditarius, et filius eius Robertus, testes; insuper omnes homines tocius ville inde fuerunt testes. Deinde emit quadraginta solidis quandam terram quae est in Moya, a filiis Gleuden de Syon, videlicet a Guarino et Iudicaelo et Deriano et David, in presentia nonnullorum hominum nomina quorum inferius describentur, unde illis singulis annis .VI. denarios in censu persolvere debet monacus. Testes huius rei ipsi predicti filii Gleudenni, qui vendiderunt et solidos habuerunt; testis Rodercus, monachus, qui emit; et omnes qui de alia supradicta conventione fuerunt testes, de ista simili modo sunt testes. Accidit per divinam misericordiam quod filii Hamuzon de Syon, videlicet Iudicrel et Riuallon,·et Daniel, monachatum in aecclesia Sancti Salvatoris acceperunt, qui solebant singulis annis a prefato Rodaldo et a filiis eius, ex consuetudine, scilicet de commestione, .XIIII. denarios habere, quos ipsis prefatis viris in vadimonium dederant pro .XX.ti solidis; et postquam pannos induerunt, dederunt prefato . monacho licentiam redimendi superius dictos denarios et habere in perpetuum sicuti ipsi habebant, quod et fecit, datis .XX.ti solidis pro .XIIII.eim nummis, sub testimonio plurimorum quorum nomina subter scribentur, scilicet illorum omnium qui de aliis conventionibus testes fuerunt. Dedit etiam ipse prefatus monachus .XI. solidos Alano Iudicaeli filio, de Sion, pro duobus solidis quos abbas Iustinus iniuste sibi concessit habere in ipsa parte taerrae Villeharblet, quam pater ipsius Sancto Salvatori pro menacatu sue dederat, tali modo, si sibi visum esset, in perpetuum concederet; sin autem, quando .XI. solides quos a monacho supradicto habuerat, redderet, illos duos solides, licet iniuste, sibi remanerent. Inde sunt testes: Marhio et fratres sui et homines tocius ville. Dedit etiam sepedictus monachus .XV.decim solidos Danieli preposito, Hedremarhoci filio, et fratribus ejus insimul, pro quadam caluinnia quam iniuste faciebant in furno monacorum, qui est in villa; quam ipsam iniustam calumniam pariter dimiserunt in perpetuum, ante presentiam et audientiam omnium hominum tocius ville. Dedit etiam alios .XV. solidos ipsi supradicto Danieli preposito, pro quadam parte prati cuiusdam, quod est iuxta molendinum, tali modo ut quando ipse Daniel redderet .XV. solidos monacho, partem prati in eadem calumnia haberet, sicuti antea habebat. Emit etiam ab Andrea coco .VII. solidis decimam suam quam ipse, licet iniuste, semper tenuerat. In presentia omnium hominum illorum supradictorum dedit insuper Alfredo, filio Rotberti Hedremarhoci filii, unun1 equum qui .XX.ti solidos et unum valebat, pro quadam terra quae Muncels vocatur, quam ipse calumniabat iniuste, tali modo quod si ipse vellet monachis equum unum vel pretium supradictum reddere, non terram tamen quitam habebit, sed cum monachis cuius iuris prefata terra est, si voluerit, placitare poterit. Hanc conventionem ipse Alfredus et Daniel Hedremarhoci filius, quod tenerent bona fide, affidaverunt. Inde Seenfredus prepositus et Normet fideiussores fuerunt, et homines tocius ville testes. Haec omnia facta sunt in plebe quae dicitur Moya, coram multis hominibus, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo .IIII.o, Alano Britannis imperante, Benedicto Nannentis episcopo existente, Iustino Sancti Salvatori abbatiam gubernante, indictione .IV., luna .V.a.