None
Datierung: Vor 1084
Iudicium de theloneo Sancti Salvatoris, quod Omnesius et frater Hocet super monachos invaserunt, ita diffinitum est coram Hoello consule, ipso iubente suis proceribus in curia sua de eo verum excerpere. Sed priusquam ad iudicium venissent, abbas recepit filium Omnesii in vadem iuditio comitis, eo quod honorem super dominum invaserat. Postquam vero adiuditium venerunt, calumpniavit abbas Omnesium de teloneo Sancti Salvatoris, quod super se et super monachos invaserat. Contra Omnesivs respondens, ait se predictum teloneum recepisse in fevium ab ipso Almodo abbate, in capitulo annuentibus cunctis monachis capituli. Quod comes audiens, precepit Omnesio ut nominaret monachis qui hoc viderant et audierant; quod et fecit, nominavitque Bili priorem et Rodalduin atque Hedrocum necnon Guegandum. Insuper hoc addidit quod plures laicos nominaret, nisi abbas illos sibi abstulisset. Quod audiens abbas, monachos regula sancti Benedicti coniuravit, laicos vero ab ipso Sancto Salvatore et a sanctorum reliquiis quae in presenti aderant et a seipso absolvit ut, si verum eius scirent, veritatem non celarent. Monachi atque laici qui ibi aderant, quos ille testes vocabat omnes, coram comite et omni curia, dixerunt se esse paratos iureiurando confirmare quod illud donum numquam vel viderant vel audierant. Comes audiens utrorumque narrationem, precepit. proceribus, Bernardo videlicet filio Symonis atque Freodoro vicecomiti, Guegono filio Huelini, Galdubo, Cadocö ·filio David, Rodberto filio Guencalont, ut in consilium procederent veritatemque inter eos eligerent. Qui de consilio revertentes, iudicaverunt ut si Omnesius potuisset habere monachos testcs quos nominaverat, suum fevium haberet; si vero illos non posset habere, perderet et illud et aliud fevium quod ante de abbate tenebat, et suum vadem; nam de honore aecclesiae donum non potest fieri, sine consensu cuncti capituli. Quod andiens Omnesius, voluit recuperare alios testes et nominavit homines de aliis honoribus qui convenientes testes non erant. Comes iterum remisit eosdem iudices sciscitari utrum Omnesius posset recuperare cum istis testibus. Qui denuo iudicaverunt ut si Omnesius posset habere de istis hominibus quos nominaverat tales qui in abbatia Sancti Salvatoris manerent, et abbati fidelitatem fecissent, et si non ante fecerant, tunc facerent, et neque periurio neque traditionem, neque falso testimonio, neque homicidio, neque sacrilegio, neque adulterio probati, neque servi ullius hominis, neque corrupti pecunia, neque de parentela sua, neque de familia sua essent, et fuissent omnino legales testes, et monachi quos ille nominavit illis testibus consentirent, suum fevium haberet. Si vero monachi testibus non consentirent, calumniam de theloneo primitus dimitteret, et post ad sacramentum cum testibus veniret; et si iusiurandum cum testibus facere posset, pristinum fevium et vadem liberum haberet. Si vero non posset, tam vetus fevium et vadem quam et theloneum perderet. De ceteris autem forifactis, de quibus abbas calumniabat Omnesium, reciperet fiduciam ab Omnesio. Quod si Omnesius facere nollet, abbas quod suum est teneret, quodad usque Omnesius sibi rectum fecisset.