None
Datierung: 1052
Glevian, Beconensis princeps, aecclesiam Sanctae Mariae cum dimidia parte decimarum eiusdem parrochiae predictae, cum pratis terrisque eidem loco convenientibus, concessit Sausoarno Sancti Salvatoris monacho, qui in abbatis sui missus obedienciam tunc in ea prenominati militis vicinitate habitabat. Deinde eiusdem monitu monachi, sed, quod verius est, divino permotus instinctu, ipso veniente festivis diebus Natalis Domini in monasterium Sancti Salvatoris, sicut mos est, gratia orandi, ibidemque supplicans in fratrum societate particeps effici, quaeque prius monacho concesserat tunc ante abbatis tociusque conventus presenciam ea devote firmavit, quod cum abbate fratribusque denegantibus, velut consilium sine testibus inbecille, Antistes Nampnetis Aerardus, qui forte in Rotonis monasterio tunc presens habebatur, ad id firmandum mox advocatur. Qui, cum haec sibi ita dictata sunt, benigne annuit, conlaudans votum benefactoris. Inde in capitulum pariter convenitur; ergo predictus miles, coram presule atque abbate et cunctis fratribus compluribusque insuper obtimatibus, prescriptum monasteriolum cum suis, ut dictum est, necessariis, super textum Euuangelicum sua propria manu in perpetuo consecravit Domino Salvatori, in suae coniugisque parentumque videlicet animae redemptione; inde accepta ab abbate totoque conventu fraternitate, nec minus presul ea motus gratia sancti Pauli apostoli Romae, cui loco ipse abbas preerat, itidem ei societatem concessit. His expletis, miles ille de capitulo procedens, textum Euuangelii, quod adhuc manu tenebat, super aram Sapcti Salvatoris posteris in titulum posuit, dicens quicumque huius donationis diutius violator extiterit, predo Sancti Salvatoris efficietur. Huius rei, testes idem episcopus Aer., qui sua auctoritate istam rem roboravit seque testem nominari precepit; dehinc abbas Perenesius Sancti Salvatoris atque Iudicalis abbas Sancti Meguenni, et Sausoarnus per quem ista cepta sunt, et Almodus compluresque monachi; laici vero: Gleuian isdem, possessor, qui haec donavit; Judicalis suus commilito, Bernariusque telonarius nampnetensis.