Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 282

None
Datierung: 916 08 01

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Rikart Sancto Salvatori in Rothono monasterio et monachis suis rothonensibus, dedit villam Penkoit, pro anima sua et pro regno Dei et in monachia sempiterna. Factum est hoc ante aecclesiam Sancti Aeluuodi, die kal. aug., luna .XXVIII., feria .IIII.; Rikart, qui hanc donationem donavit et firmare rogavit, testis; Rodalt, testis, et filium suum Aldroin, testis; Alveu, prepositus, testis; Raenbert, testis, vilico; Haelgomarh, presbyter, testis; Vuruuethen, presbyter, testis; Vurlouen, diaconus, testis; Berhuualt, testis; Vuarin, testis; Durui, testis; duo fratres sunt; Bernart, testis, et Maen, testis; Bernart, princeps, et Godalen filium Gleudaen, princeps, testis, de illa plebe.