None
Datierung: 840–847
In nomine Dei summi, amen: hae litterae indicant atque conservant quod vendidit Haeluuicon duos modios de brace, dimidium Roscaroch, ad Edelgent et semini eius, et illa dedit .XIII. solidos argenti ad Haeluuicon, et data est ista terra in dicomhitione ad Endelgent et semen eius usque in sempiternum; et Maenuuocon, frater Haeluuocon, fideiussor in ista terra. Factum est hoc super illam terram quam diximus, coram testibus: Maenuuethen, presbyter, testis; Taital, presbyter, testis; Comalcar, presbyter, testis; Anaugen, presbyter, testis; Catloiant, testis; Iarndetuuid, testis; Hiauuid, testis; Sultnin, testis; Noli, testis; Cathoiarn, testis; Catuudal, testis; Houuoret, testis; Uuorcomet, testis; Uuordoital, testis; Numinoe dux in Britannia, et Uurbili tirannus, et Susannus episcopus in Venedia, luna .XXII.; ego, Haeldetuuid, clericus, scripsi et subscripsi. Maledictus sit a Deo caeli qui hoc mutare voluerit; et dixerunt iudices quod plus essent melior Maenuuocon in fideiussore in illa terra quam alius homo, et Indelgent dedit illi .VIII. denarios in suo honore, de verbo fratris sui Haeluuocon.