Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 244

None
Datierung: 871 05 02

Cum enim legaliter liceat unicuique nobili tam de suo alode quam de sua hereditate quicquid voluerit facere, idcirco ego, Godildis, et filius meus Guntarius, cum concensu mariti mei Permig, vendidimus quantum ad nos pertinebat de hereditate nostra in loco qui vocatur Maf, quod dedit frater meus Eurac in dono fidoli Guntario filio meo nepoti suo, Liosico abbati monasterii rotonensis necnon et monasterii Plebis Lan et monachis Sancti Salvatoris, a quo accepimus pretium in quo nobis bene complacuit, id est, ducentos solidos, et quantum plus valebat illa terra totum perdonavimus in nostra elemosina, pro regno Dei et vita aeterna, et est situm in pago redonico, in plebe quae vocatur Cons. Factum est hoc super illam terram quae vocatur Maf, .IIII. feria, .VIa. non. maii, luna .VIII., regnante Karolo rege, dominante Salomone in Britannia, Electramno episcopo in redonica civitate, coram multis nobilibus viris qui hanc venditionem et elemosinam viderunt, quorum ista sunt nomina: Signum Godolildis et Guntarii filii mei, qui hanc venditionem et elemosinam vendidimus et dedimus; x. Mineg; x. Permineg filii mei; x. Kenmarhoc; x. Sigibert; x. Ingelram; x. Ristenalt; x. Gosbert; x. Gonhart; x. Bertrath; x. Tedebert; x. Halgod; x. Haldebrant, testis; Raginfrid; x. Deisdet; anni Domini .DCCC.LXXI., indictione .IIII.