None
Datierung: 878 05 03
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, Alan, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorurn vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Alan, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo Sancto Salvatori et monachis in Rotono monasterio Deo servientibus et regulam sancti Benedicti exercentibus, quod ita et feci, id est, donavi eis plebem quae vocatur Buluuron, sicut adiacet, totum atque integrum, cum terris, cum silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, pro regno Dei et pro anima Pascuueten germani sui et prosperitate regni sui, quandiu presens seculum duraverit, in monachia sempiterna, sine censu et sine tributo alicui homini sub caelo nisi Sancto Salvatori in Rotono monasterio et suis monachis habitantibus. Actum est in Rotono monasterio, die sabbati, .V. nonas maii, luna .XXIIII., coram multis nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Alan, Uuarrochiae commes, qui dedit et firmare rogavit, testis; Hirdhoiarn, testis; Arbidoe, testis; Maencum, testis; Maencoual, testis; Eudon, testis; Madgone, testis; Iuduuocon, testis; Sulhoiarn, testis; Uuetencar, testis; Iarlios, testis; Exaudi, testis; Glur, testis; Hitin, testis; Mairos, presbyter, testis; Uuoruuocon , presbyter, testis; Gerhart, presbyter, testis; Maencoval, testis; Dalam, clericus, testis. Anni Domini .DCCC.LXXVIII., inditio .XI., Kenmonoc episcopo in Venetis civitate, Liberio abbate.