Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 223

None
Datierung: 868 06 18

Noticia in quorum beneficiaverunt Ritcandus abbas et suis monachi villarem in Plebelan, in villa quae vocatur Bronsiuuan, ad Uuinic stabularium Salomonis, quandiu voluerint, et dedit supradictus Uuinic duos fideiussores his nominibus, Catuuoret et Haelhouuen, ad supradictos monachos, de censu supradicti villaris, id est, duos denarios et panes .IIII. omni anno et de sua fidelitate, et unum quam fateatur supradictum villarem in hereditatem, quia avunculus eius nomine vendiderat eum ad Beati presbyterum pro; et Beati donaverat eum Sancti Salvatori in Plebelan et suis monachis; et postea Salomon princeps firmaverat ad supradictos monachos, Factum est hoc in monasterio Sancti Salvatoris in Plebelan, .XIII. kalendas iul., .VI. feria, his presentibus: Ritcantus, abbas; Liosic, Uuoretoc, Uurnionoc, Uurgouan, Rietoc, Cumalton, Catuuoret, Haelhouuen.