Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 213

None
Datierung: 860 11 12

Haec carta indicat atque conservat qualiter, dedit Iuduual Ran Riocan, pro anima sua, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio habitantibus, sine censu et sine tributo alicui homini sub caelo nisi Sancto Salvatori et suis servitoribus, ita vero tradidit cum massis, cum manentibus, cum pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, sicut adiacet; et est sita in plebe que vocatur Poliac; isti sunt testes qui viderunt et audierunt quando tradidit supradictus Uuduual illam terram Sancto Salvatori: Loiescar, presbyter, testis; Tanetuueten, presbyter, testis; Uuoruuocon, presbyter, testis; Uuoiduual, testis, qui hanc donationem dedit; Uuotalin, filius eius, testis; Anauhocar, testis; Cristianus, testis; Manus, testis; Uuetencar, testis; Haellifois, testis; Iarniuuon, Groecon, testes. Factum est hoc in aecclesia que vocatur Puliac, pridie idus novembris, .III. feria, .IIII. anno gubernante Salomon Brittanniam post obitum Erispoe, Courantgen episcopus in Venetica; Liberius monachus atque presbyter scripsi atque composuit.