Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 207

None
Datierung: 866 04 08

Haec carta indicat atque conservat quod vadiavit Uuetenoc petiolam terrae quae vocatur Campcaubalhint, qui est in plebe Rannac, super ripam Carnun, ad Conuuoionem abbatem et ad suos monachos; pro .VII. solidis, usque ad .XX. et unum annum; et dedit fideiussores his nominibus: Catlouuen et Liosoc; et si ad supradictum tempus redempta non fuerit, maneat inconvulsa, in monachia sempiterna, Sancto Salvatori in Rotono et monachis rotonensibus. Factum est hoc super ipsam terram, .VI. idus aprilis, .III. feria, anni Domini .DCCC.LXVI., coram his testibus: ipse Uuetenoc, qui dedit, testis; Autem, stetis; Abraham, testis; Catlouuen, testis; Iudrih, testis; Liosoc, testis; missi monachorum Uinuual, prepositus, et Uuetenoc monacho fuerunt.