Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 204

None
Datierung: 858 05 12

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Catuueten, filius Drelouuen, partem terrae que vocatur Botalaoc, sitain in plebe Arthmael, pro anima sua et pro regno Dei, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotone servientibus, cum terris, pascuis, et cum omnibus apendiciis suis, sine censu, sine tributo et sine quolibet pastu alicui homini nisi supradictis monachis. Facta est haec donatio in Rotono monasterio, in aecclesia Sancti Salvatoris, die Ascencionis Domini, .V. idus maii, luna .XXIIII., .IIo. anno principatus Salomonis in Brittannia, Rethuualatro episcopo in Poutrocoet, coram nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Catuueten, qui hanc donationem dedit; Deurhoiarn; testis; Iarnuuocan, testis; Uurlouuen, presbyter, testis; Festuuoret, testis; Uuincalon, testis; Leisou, testis; Tanetuiu, testis; Liosoc, testis.