Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 188

None
Datierung: 838–848

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Riduueten, considerans gravitudinem peccatoruin meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, ego quidem, Riduueten, de tanta misericordia et pietatem Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuo volo esse Sancto Salvatori et monachis ibi Deo servientibus in Rotono et regulam sancti Benedicti exercentihus, quos petens ut mihi locum darent habitandi, quod ita et fecerunt; deinde de die istorum totam meam hereditatem que mihi evenerat ex parte genitoris mei Hinuueten, et somodium de brace quem dedit michi Ioumonoc, id est, Coetbot et Lisros, cum massis et manentibus his nominibus: Uuorcantoe et suos filios, Dreuualoe et nepotes illius, Uuentenbidoe et Iarnganoe et Tanetbidoe et Risuidoe, cum terris, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus apendiciis suis, ita ego, Rithuueten, trado atque transfundo in elemosina, pro anima mea et pro aeterna retribuittione, Sancto Salvatori et ad supradictos monachos, sicut videtur a me esse possessum, ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerint, aut ego, aut aliqua persona, aut de meis parentibus, qui contra hanc elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, .CCC. solidos multa conponat, et quod repetit non vindicet, et haec donatio atque elemosina fixa atque inconvulsa per omnia tempora permaneat. Facta est ista donatio, prima vice, .V. feria, iri quadragesima paschali, in plebe nuncupante Motoriac; Conuuoion, abbas, testis; Cumdelu, testis; Haelmin, testis; Loieslouuen, testis; Iarnuualt, testis; Maelon, testis; et in alia vice, firmatum est quando supradictus Riduueten promisit regulam sancti Benedicti in rotonensi monasterio, tradens supradictam terrarn super altare Sancti Salvatoris ex manu propria; Riduueten , monachus, testis; Conuuoion, abbas, testis; Louhemel, prepositus, testis; Cumdelo, decano, testis; Cumdeloc, testis; Arthunolou, testis; Riuilin, testis; Rihouuen, testis; Iarnhitin, testis; Trihoud, testis; Anauan, testis; Aldemar, testis; Hincunnan, testis; Cunneur, testis; Uuorcomin, testis; hii sunt Omnis, presbyter; erant Omni, diaconus; Haelmin, diaconus, testis; Liuer, testis; Hiahan, testis; Catbud, testis; Isaac, testis. Factum est hoc in monasterio rotonensi, dominante Nominoe Brittanniam, Susanno episcopo Venedie civitatis.