None
Datierung: 845–860
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Arthuiu, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuo esse volo Sancto Salvatori et monachis in Rotono servientibus Deo, quod ita et feci, id est, donavi eis illam partem que vocatur menehi Uuokamoe, quem ego antea emi de Cleroc et de Ricun et de Omnis, pro .L. et .II.obus solidis et·.VIII. denariis, circumcinctam ex uno fronte Frot Eginoc usque ad Groit, de fine Rikeneuu usque ad finem Pulhili, ita trado atque transfundo totam terram supradictam, cum pratis, pascuis, aquis, Sancto Salvatori, in elemosina pro anima mea et pro regno Dei, ita ut quicquid exinde facere voluerint monachi, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse aut alicuius hominis aliqua persona, qui contra hanc donationem atque elemosinam aliquam calumniam generare presumpserit, .C. solidos multum conponat cui litem intulerit, et illud quod repetit non vindicet, et ista donatio atque elemosina per omnia tempora permaneat fixa atque inconvulsa, sine censu, sine tributo, sine cofrito, nisi supradictis illonachis et suis parentes Factum est hoc in monasterio Roton, coram Conuuoiono abbate et suis monachis, et Tribodu prepositus.