None
Datierung: 797–814
Haec carta indicat atque conservat quod dedit Driuinet, presbyter, .xxx. solidos argenti ad filios Uuoretic, Anauran et Urblon et Haethlon et Juduuallon, pro villa Drihoc et alia villa nomine Branscean, totam sicut adiacet, cum campo et foeno et mansionem et homo qui vocatur Posidhoia super illam terram et filios suos Anauhoiat et Judmin et Judmorins et semini sui posset, a generatione in generationem, ad Drihuinetum presbyterum; et maneat illam terram ad Dreuinetum, in hereditate, in monachium, sine censu, sine tributo, sine ullo opere alicui homini usque ad finem mundi, a finem terrae Dumuuallon usque in finem terrae Loesen et usque ad aquam Keuril; et fuit hoc factum, de verbo Iarnhitin et filiolo suo Uurbili et de verbo Tanetuuiu, in tempore Karoli imperatoris et in tempore Uuidonis comitis et in tempore Isaaco episcopo, in mense aprilis. Fuit hoc factum coram multis testibus: Groikin, presbyter, testis; Tuthouuen, presbyter, testis; Ratuili, testis; Tatal, presbyter, testis; Uuoletec, presbyter, testis; Fili, testis; Haelin, testis; Benitoe, testis; Ethelfrit, testis; Uuoretan, testis; Uuiucant, testis; Loiesic, testis; Iarnbud, testis; Maenuuoret, testis; Menion, testis; Iunetuuant, testis; Rishoiarn, testis; Thetion, testis; Mertinan, testis; Nodent, testis. Et ego, Lathoiarn, presbyter, scripsi hanc craticulam.