None
Datierung: 819 o. 820
Magnifico viro, nomine Loiesbritou, et coniugi sue, nomine Uuenuuoial, ego enim, in Dei nomine, Roenuuolou, constat me vobis vendere et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, dimidium hereditatis meae in plebe nuncupante Lanoes, cum terris cultis et incultis, heredibus, colonis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, et cum omni supraposito suo, sicut a me presenti tempore videtur esse possessam, ita trado in vestra potestate vel dominatione, unde accepi a vobis pretium in quo mihi bene complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, in argento solidos .XII., et in annana modios .XIIII., habeatis, teneatis, possideatis, faciatis exinde quicquid volueritis, iure proprietario, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum, in alode conparato et in dicombito, sine redemptione umquam, sine renda et sine opere et sine ulla re ulli homini sub caelo nisi ad Loiesbritou vel coniugi sue Uuenuuoial vel cui voluerint; et si fuerit, aut ego ipse, aut ullus de coheredibus meis vel propinquis, vel quelibet persona, qui contra hanc donationem aliquam calumniam vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, insuper et contra cui litem intulerit solidos .LX. multa conponat, et haec venditio firma ac stabilis permaneat per omnia tempora. Facta est heac donation in .VI. anno regnante domno Lodouuico imperatore, Rorigonis commitis; Roenuuolou, venditor, Hitin, testis; Uurethoc, testis; Cantoean, Uorcanteo, Haelbidoe, testes; Budhemel; testes; Primarchoc, testis; Telent, testis, Uuoedadoeu, testis.