None
Datierung: 834 05 01
Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco enim, in Dei nomnine, Uuorcomin, sacerdos, considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego autem, confisus Domini misericordiam, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuo in Dei nomine, ad Sanctum Salvatorem in Rotono et ad illos monachos qui ibi habitant, hoc est, aliquid de partem meam de tegran Taellac que est ultra ripam in parte aquilone, et est per medium via apud Pradellos et arbores, totum atque integrum, de uno latere et fronte partem Uuorgint et fossatum, et de alio fronte et per totum ripam usque iterum in partem Uurgint, et unum massum in villam, et unum manentem nomine Uueidien et filios suos super illam terram, in hereditate, sine fine ei, vero ratione quamdiu vixero integer ad nos pendat; et post meum quoque discessum, quisquam de parentibus dominaverit illam villam, teneat illam terram et illis heres supradictos qui reddant duos solidos, in die kalend. octobris, ad Sanctum Salvatorem in Rotono, in unoquoque anno, sine mutacione usque in finem; et fuerit aliquis ex meis propinquis, vel quaelibet persona, qui hoc mutare presumpserit, .C. solidos conponat, et illud quod repetit non vindicet, et haec donatio subnixa inlibata permaneat. Factum est hoc supra ipsam terram, iuxta Taellac, in die kalend. maii, .VI. feria, presentibus multis nobilibusque viris. Signum Uuorcomin, qui donavit et firmare rogavit; x. Riuuor; x. Rohot; x. Riscum; x. Rihouuen; x. Hiauuid; x. Iarnuuiscid; x. Haelocan; x. David; x. Loiesoc; x. Uuinoc; x. Uuorbri; x. Uuinnan; x. Riuuere; Uuetenoc; Kedgost; x. Prosperum; x. Paschael, presbyter; .x. In tempore Lodouuici imperatoris, Ermor, episcopi, Riuualt, tiarni; Conuuoion, scriptor; et in ipso die, coram supradictis hominibus, donavit Uuorcomin in quartam partem de virgata Piron ad supradictos monachos, quam donaverat ei antea Iarncolin in donatio filiolo.