None
Datierung: 858 04 01
Haec carta indicat et conservat qualiter venit Hoiarscoit, princeps plebis Auizac; in Rotono monasterio, et dedit Sancto Salvatori et Conuuoiono abbati et suis monachis villam quae vocatur Ursuualt, cum omnibus in ea manentibus, his nominibus: Omni, Uuorethoiarn, Anaulechan, cum silvis, pratis, pascuis; cultis atque incultis, aquis aquarumve decursibus, et cum omnibus apendiciis suis, in sua elemosina pro redemptione anime suae et pro anima Erispoe et pro anima Salomon, in monachia sempiterna, sine censu, sine tributo et sine pastu caballi vel canum, et sine aliquo maiore vel iudice, ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Factum est haec donatio in Rotono monasterio, in aecclesia Sancti Salvatoris, die Parasceue quod illo anno evenit kal. aprilis, luna .XIII., primo anno dominatus Salomonis in Brittannia, Courantgeno episcopo in Venedia, multis adstantibus nobilibus viris atque hanc donationem firmantibus, quorum ista sunt nomina: Hoiarscoet, testis, qui hanc donationem dedit atque aliis firmare rogavit; Hoiarngen, testis; Holuualart, testis; Neboc, testis; Dominus, testis; Hoiarncomhal, testis; Loiesuueten, testis; Cofinoc, testis; Catuuoret, testis; Igebert, testis; Iarnuuere, testis; Merchion, testis; Finus, testis; Morgenmunoc, testis.