Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 113

None
Datierung: 848 05 06

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Uuiuhoiarn, considerans gravitudinem peccatorum meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeterna beatitudine retribuere confidimus; ego quidem, Uuinhoiarn, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per banc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono habitantibus, hoc est, de terra modios de brace nuncupantes de Ranarhuual, et petiolam de terra nuncupante Rancunmarch, totum atque integrum, cum pratis et pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus apendiciis suis, sicut a me, presenti tempore, videtur esse possessum, ita trado atque transfundo in elemosina, pro anima mea et pro regno Dei, Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono habitantibus, ita ut ab hodierna die quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem, sine censu et sine tributo et sine renda nulli homini sub caelo, nisi Sancto Salvatori et suis monachis. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod absit, qui contra hanc donationem aliquam calumniam vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper cui contra litem intulerit solidos multos conponat, et haec donatio firma permaneat. Signum Uuinhoiarn, qui hanc donationem et firmare rogavit. Factum est hoc supra dictam terram, coram his testibus: Taital, presbyter, testis; Buduuoret, presbyter; Uuoletec, testis; Roenuuallon, testis; Uuinhael, testis; Benitoe, testis; Loieshoiarn, testis; Cathoiarn, testis; Rathoiarn, testis; Hirthoiarn, testis; Guodhoiarn; Hirduidoe, testis; Preselcoucant, testis; Haelcourant, testis; Haethlon, testis. Actum est hoc .II. nonas mai, illo anno quo synodus facta cst in Brittannia, in aula que vocatur Coitlouh, contra episcopos, temporibus Lotharii atque Karoli seu Lodouuici reges, Nominoe gubernante Brittanniam, Susanno episcopo deiecta, Ratuili tirannus.